monumenta.ch > Augustinus > sectio 6

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 4, 6
Irascimini, et nolite peccare : occurrebat enim: Quis est dignus exaudiri, aut quomodo non frustra clamat peccator ad Dominum? Ergo Irascimini, inquit, et nolite peccare; quod duobus modis intelligi potest: aut, Etiam si irascimini, nolite peccare; id est, Etiam si surgit motus animi, qui iam propter poenam peccati non est in potestate, saltem ei non consentiat ratio et mens, quae intus regenerata est secundum Deum, ut mente serviamus legi Dei, si adhuc carne servimus legi peccati : aut, Agite poenitentiam; id est, irascimini vobis ipsis de praeteritis peccatis, et ulterius peccare desinite. Quae dicitis in cordibus vestris: subauditur, dicite; ut sit plena sententia: Quae dicitis, in cordibus vestris dicite; id est, nolite esse populus de quo dictum est: Labiis me honorant, cor autem eorum longe est a me . In cubilibus vestris compungimini: hoc est quod iam dictum est, in cordibus; haec enim sunt cubilia de quibus et Dominus monet, ut intus oremus clausis ostiis . Compungimini autem, aut ad poenitentiae dolorem refertur, ut se ipsam anima puniens compungat, ne in Dei iudicio damnata torqueatur; aut ad excitationem, ut evigilemus ad videndam lucem Christi, tanquam stimulis adhibitis. Nonnulli autem non compungimini, sed aperimini, dicunt melius legi; quoniam in graeco Psalterio est κατανύγητε, quod refertur ad illam dilatationem cordis, ut excipiatur diffusio charitatis per Spiritum sanctum.